Fondare 34 Risultati per: Caritatem
sectamini caritatem æmulamini spiritalia magis autem ut prophetetis (Epistula I ad Corinthios 14, 1)
nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis (Epistula II ad Corinthios 2, 4)
propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem (Epistula II ad Corinthios 2, 8)
nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet neque præputium sed fides quæ per caritatem operatur (Epistula ad Galatas 5, 6)
vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem (Epistula ad Galatas 5, 13)
Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos (Epistula ad Ephesios 2, 4)
scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Epistula ad Ephesios 3, 19)
implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes (Epistula ad Philippenses 2, 2)
super omnia autem hæc caritatem quod est vinculum perfectionis (Epistula ad Colossenses 3, 14)
nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 6)
vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 12)
et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 10)