Fondare 475 Risultati per: Bene-esse
bene consurgit diluculo qui quærit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis (Liber Proverbiorum 11, 27)
qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum (Liber Proverbiorum 18, 13)
noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso (Liber Proverbiorum 22, 24)
noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis (Liber Proverbiorum 22, 26)
noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt (Liber Proverbiorum 23, 20)
ne æmuleris viros malos nec desideres esse cum eis (Liber Proverbiorum 24, 1)
responde stulto juxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur (Liber Proverbiorum 26, 5)
qui cognoscit in judicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem (Liber Proverbiorum 28, 21)
tria sunt quæ bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter (Liber Proverbiorum 30, 29)
et idcirco tæduit me vitæ meæ videntem mala esse universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus (Liber Ecclesiastes 2, 17)
et cognovi quod non esset melius nisi lætari et facere bene in vita sua (Liber Ecclesiastes 3, 12)
dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis (Liber Ecclesiastes 3, 18)