Fondare 475 Risultati per: Bene-esse
et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse ærarium Hierosolymis et communes copias inmensas esse quæ non pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub potestate regis cadere universa (Liber II Maccabaeorum 3, 6)
tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hæc et victualia viduarum ac pupillorum (Liber II Maccabaeorum 3, 10)
quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde eminentis in his quæ detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta (Liber II Maccabaeorum 3, 11)
decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate inpossibile omnino esse (Liber II Maccabaeorum 3, 12)
videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem rebus dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua (Liber II Maccabaeorum 4, 6)
quarum gratia periculosa eos contentio habebat et eorum instituta æmulabantur ac per omnia his consimiles esse cupiebant quos hostes et peremptores habuerant (Liber II Maccabaeorum 4, 16)
Jason vero non parcebat in cæde civibus suis nec cogitabat prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans hostium et non civium se tropea capturum (Liber II Maccabaeorum 5, 6)
alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum ærarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia (Liber II Maccabaeorum 5, 18)
neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollemnes patrii servabantur nec simpliciter se quisquam Judæum esse confitebatur (Liber II Maccabaeorum 6, 6)
obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quæ acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri (Liber II Maccabaeorum 6, 12)
dixit potestatem inter homines habens cum sis corruptibilis facis quod vis noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum (Liber II Maccabaeorum 7, 16)
et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Hierosolymorum prædicabat nunc protectorem Deum habere Judæos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas (Liber II Maccabaeorum 8, 36)