Fondare 991 Risultati per: Bellum Contra Sanctorum
et acceperunt spolia eorum et prædam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram ejus quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 7, 47)
et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem (Liber I Maccabaeorum 8, 10)
quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum (Liber I Maccabaeorum 8, 24)
similiter autem et si genti Judæorum prius acciderit bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit (Liber I Maccabaeorum 8, 27)
et vidit Judas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est (Liber I Maccabaeorum 9, 7)
ex quo frater tuus Judas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostræ (Liber I Maccabaeorum 9, 29)
nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum (Liber I Maccabaeorum 9, 30)
et dixit ad suos Jonathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius (Liber I Maccabaeorum 9, 44)
ecce enim bellum ex adverso aqua vero Jordanis hinc et inde et ripæ et paludes et saltus et non est locus devertendi (Liber I Maccabaeorum 9, 45)
nunc ergo clamate in cælum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum (Liber I Maccabaeorum 9, 46)
et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis (Liber I Maccabaeorum 9, 68)
et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam (Liber I Maccabaeorum 9, 69)