Fondare 991 Risultati per: Bellum Contra Sanctorum
Hieroboam quoque filius Nabath Ephratheus de Sareda cujus mater erat nomine Sarva mulier vidua servus Salomonis levavit manum contra regem (Liber I Regum 11, 26)
venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Juda et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum virorum et bellatorum ut pugnaret contra domum Israël et reduceret regnum Roboam filio Salomonis (Liber I Regum 12, 21)
hæc dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra fratres vestros filios Israël revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere sicut eis præceperat Dominus (Liber I Regum 12, 24)
et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare hæc dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Josias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super te (Liber I Regum 13, 2)
cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens adprehendite eum et exaruit manus ejus quam extenderat contra eum nec valuit retrahere eam ad se (Liber I Regum 13, 4)
profecto enim veniet sermo quem prædixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum quæ sunt in urbibus Samariæ (Liber I Regum 13, 32)
fuitque bellum inter Roboam et Hieroboam cunctis diebus (Liber I Regum 14, 30)
attamen bellum fuit inter Roboam et inter Hieroboam omni tempore vitæ ejus (Liber I Regum 15, 6)
bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum (Liber I Regum 15, 16)
fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum (Liber I Regum 15, 32)
factus est autem sermo Domini ad Hieu filium Anani contra Baasa dicens (Liber I Regum 16, 1)
cum autem in manu Hieu filii Anani prophetæ verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum ejus et contra omne malum quod fecerat coram Domino ad inritandum eum in operibus manuum suarum ut fieret sicut domus Hieroboam ob hanc causam occidit eum (Liber I Regum 16, 7)