Fondare 1135 Risultati per: Bellum Contra Moab Castra
in diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa ut expugnarent arcem quæ est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas (Liber I Maccabaeorum 11, 20)
Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et jit ad Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri (Liber I Maccabaeorum 11, 39)
et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit (Liber I Maccabaeorum 11, 55)
et Jonatha et castra ejus adplicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campum Asor (Liber I Maccabaeorum 11, 67)
et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso (Liber I Maccabaeorum 11, 68)
et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc (Liber I Maccabaeorum 11, 73)
et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte (Liber I Maccabaeorum 12, 26)
et dixit Jonathæ ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit (Liber I Maccabaeorum 12, 44)
Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi (Liber I Maccabaeorum 13, 13)
et post hæc venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quæ ducit Ador et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant (Liber I Maccabaeorum 13, 20)
et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus (Liber I Maccabaeorum 13, 28)
et abiit et percussit castra Demetrii et conprehendit eum et duxit eum ad Arsacen et posuit eum in custodiam (Liber I Maccabaeorum 14, 3)