Fondare 1135 Risultati per: Bellum Contra Moab Castra
si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum (Liber I Maccabaeorum 5, 41)
et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Judæ (Liber I Maccabaeorum 5, 44)
et transgressi sunt Jordanem in campo magno contra Bethsan (Liber I Maccabaeorum 5, 52)
et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad et Simeon frater ejus in Galilea contra faciem Ptolomaidis (Liber I Maccabaeorum 5, 55)
et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam (Liber I Maccabaeorum 5, 66)
et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda (Liber I Maccabaeorum 6, 5)
et recessit Judas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis (Liber I Maccabaeorum 6, 32)
et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in prœlium et tubis cecinerunt (Liber I Maccabaeorum 6, 33)
castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Judæam et montem Sion (Liber I Maccabaeorum 6, 48)
et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis jacula et tormenta ad lapides jactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula (Liber I Maccabaeorum 6, 51)
et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum projecit (Liber I Maccabaeorum 7, 19)
et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israël et mandavit ei evertere populum (Liber I Maccabaeorum 7, 26)