Fondare 857 Risultati per: Bello Contra Sanctos
sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem (Liber Deuteronomii 2, 3)
videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir (Liber Deuteronomii 2, 5)
dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos prœlium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem (Liber Deuteronomii 2, 9)
et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad prœlium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem (Liber Deuteronomii 2, 19)
et planitiem solitudinis atque Jordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem (Liber Deuteronomii 3, 17)
mansimusque in valle contra fanum Phogor (Liber Deuteronomii 3, 29)
oculi vestri viderunt omnia quæ fecit Dominus contra Beelphegor quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri (Liber Deuteronomii 4, 3)
iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et juravit ut non transirem Jordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis (Liber Deuteronomii 4, 21)
trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israël egressi ex Ægypto (Liber Deuteronomii 4, 46)
nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium (Liber Deuteronomii 5, 20)
quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terræ (Liber Deuteronomii 6, 15)
fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro (Liber Deuteronomii 6, 22)