Fondare 414 Risultati per: Asa
steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim Azarias filius Johanan Barachias filius Mosollamoth Hiezechias filius Sellum et Amasa filius Adali contra eos qui veniebant de prœlio (Liber II Paralipomenon 28, 12)
adduxitque contra eum Thaglathphalnasar regem Assyriorum qui et adflixit eum et nullo resistente vastavit (Liber II Paralipomenon 28, 20)
at vero de filiis Elisaphan Samri et Jahihel de filiis quoque Asaph Zaccharias et Mathanias (Liber II Paralipomenon 29, 13)
ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos vasaque ejus necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis (Liber II Paralipomenon 29, 18)
præcepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum magna lætitia et curvato genu adoraverunt (Liber II Paralipomenon 29, 30)
post quem Jeihel et Azazias et Naath et Asaël et Jerimoth Jozabath quoque et Helihel et Jesmachias et Maath et Banajas præpositi sub manibus Choneniæ et Semei fratris ejus ex imperio Ezechiæ regis et Azariæ pontificis domus Domini ad quos omnia pertinebant (Liber II Paralipomenon 31, 13)
et præcepit Helciæ et Ahicam filio Saphan et Abdon filio Micha Saphan quoque scribæ et Asajæ servo regis dicens (Liber II Paralipomenon 34, 20)
Chonenias autem Semejas etiam et Nathanaël fratres ejus necnon Asabias et Jahihel et Jozabath principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum phase quinque milia pecorum et boves quingentos (Liber II Paralipomenon 35, 9)
porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo juxta præceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis janitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos (Liber II Paralipomenon 35, 15)
ad quam et vasa Domini transtulit et posuit ea in templo suo (Liber II Paralipomenon 36, 7)
universaque vasa domus Domini tam majora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem (Liber II Paralipomenon 36, 18)
rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quæ tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui (Liber Esdrae 1, 7)
