Mosaico decorativo

Fondare 4922 Risultati per: Arca Autem Noe

  • et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quænam hæc est vox clamoris magni in castris Hebræorum et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra (Liber I Samuelis 4, 6)

  • et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et Finees (Liber I Samuelis 4, 11)

  • currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput (Liber I Samuelis 4, 12)

  • cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra viam aspectans erat enim cor ejus pavens pro arca Domini vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas (Liber I Samuelis 4, 13)

  • Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi ejus caligaverant et videre non poterat (Liber I Samuelis 4, 15)

  • respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israël coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est (Liber I Samuelis 4, 17)

  • nurus autem ejus uxor Finees prægnans erat vicinaque partui et audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus incurvavit se et peperit inruerant enim in eam dolores subiti (Liber I Samuelis 4, 19)

  • in ipso autem momento mortis ejus dixerunt ei quæ stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti quæ non respondit eis neque animadvertit (Liber I Samuelis 4, 20)

  • et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de Israël quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo (Liber I Samuelis 4, 21)

  • et ait translata est gloria ab Israël eo quod capta esset arca Dei (Liber I Samuelis 4, 22)

  • Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a lapide Adiutorii in Azotum (Liber I Samuelis 5, 1)

  • rursumque mane die alio consurgentes invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terram coram arca Domini caput autem Dagon et duæ palmæ manuum ejus abscisæ erant super limen (Liber I Samuelis 5, 4)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina