Fondare 4922 Risultati per: Arca Autem Noe
revertenti autem Jepthæ in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris non enim habebat alios liberos (Liber Iudicum 11, 34)
ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Jepthæ quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum igitur incendimus domum tuam (Liber Iudicum 12, 1)
erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem (Liber Iudicum 13, 2)
exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori ejus sedenti in agro Manue autem maritus ejus non erat cum ea quæ cum vidisset angelum (Liber Iudicum 13, 9)
cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset (Liber Iudicum 13, 16)
tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor ejus intuebantur (Liber Iudicum 13, 19)
parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret et quæreret occasionem contra Philisthim eo enim tempore Philisthim dominabantur Israheli (Liber Iudicum 14, 4)
inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare (Liber Iudicum 14, 6)
sin autem non potueritis solvere vos dabitis mihi triginta sindones et ejusdem numeri tunicas qui responderunt ei propone problema ut audiamus (Liber Iudicum 14, 13)
uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis (Liber Iudicum 14, 20)
post aliquantum autem temporis cum dies triticeæ messis instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit ei hedum de capris cumque cubiculum ejus solito vellet intrare prohibuit eum pater illius dicens (Liber Iudicum 15, 1)
dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde consurgens adprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera inpositasque umeris portavit ad verticem montis qui respicit Hebron (Liber Iudicum 16, 3)