Fondare 4922 Risultati per: Arca Autem Noe
die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo (Liber Genesis 42, 18)
si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quæ emistis in domos vestras (Liber Genesis 42, 19)
nesciebant autem quod intellegeret Joseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos (Liber Genesis 42, 23)
si autem non vis non ibimus vir enim ut sæpe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo (Liber Genesis 43, 5)
Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis ero (Liber Genesis 43, 14)
adtollens autem oculos Joseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi (Liber Genesis 43, 29)
præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci (Liber Genesis 44, 1)
scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci junioris factumque est ita (Liber Genesis 44, 2)
qui dixit fiat juxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii (Liber Genesis 44, 10)
respondit Joseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum (Liber Genesis 44, 17)
hæc sunt autem nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben (Liber Genesis 46, 8)
filii Juda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul (Liber Genesis 46, 12)