Fondare 925 Risultati per: Ana
illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël (Liber II Regum 21, 9)
quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas super omnia quæ fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit etiam Judam in inmunditiis suis (Liber II Regum 21, 11)
insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis donec impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam ut faceret malum coram Domino (Liber II Regum 21, 16)
reliqua autem sermonum Manasse et universa quæ fecit et peccatum ejus quod peccavit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda (Liber II Regum 21, 17)
dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suæ in horto Aza et regnavit Amon filius ejus pro eo (Liber II Regum 21, 18)
fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater ejus (Liber II Regum 21, 20)
altaria quoque quæ erant super tecta cenaculi Ahaz quæ fecerant reges Juda et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini destruxit rex et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron (Liber II Regum 23, 12)
insuper et omnia fana excelsorum quæ erant in civitatibus Samariæ quæ fecerant reges Israël ad inritandum Dominum abstulit Josias et fecit eis secundum omnia opera quæ fecerat in Bethel (Liber II Regum 23, 19)
et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria et conbusit ossa humana super ea reversusque est Hierusalem (Liber II Regum 23, 20)
verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor ejus contra Judam propter inritationes quibus provocaverat eum Manasses (Liber II Regum 23, 26)
factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quæ fecit (Liber II Regum 24, 3)
decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum æreum super se altitudinis trium cubitorum et reticulum et malogranata super capitellum columnæ omnia ærea similem et columna secunda habebat ornatum (Liber II Regum 25, 17)
