Fondare 20 Risultati per: Amnon

  • cœgit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis (Liber II Samuelis 13, 27)

  • præceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui præcepi vobis roboramini et estote viri fortes (Liber II Samuelis 13, 28)

  • fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut præceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt (Liber II Samuelis 13, 29)

  • respondens autem Jonadab filius Samaa fratris David dixit ne æstimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus (Liber II Samuelis 13, 32)

  • nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus est (Liber II Samuelis 13, 33)

  • Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus annis cessavitque David rex persequi Absalom eo quod consolatus esset super Amnon interitu (Liber II Samuelis 13, 38)

  • David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Jezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide (Liber I Paralipomenon 3, 1)

  • filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Jesi Zœth et Benzœth (Liber I Paralipomenon 4, 20)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina