Mosaico decorativo

Fondare 282 Risultati per: Album Hominum Bethel Et Ahi

  • gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illæque genuerunt isti sunt potentes a sæculo viri famosi (Liber Genesis 6, 4)

  • videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore (Liber Genesis 6, 5)

  • tres isti sunt filii Nœ et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram (Liber Genesis 9, 19)

  • et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai ædificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen ejus (Liber Genesis 12, 8)

  • reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai (Liber Genesis 13, 3)

  • faciamque semen tuum sicut pulverem terræ si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit (Liber Genesis 13, 16)

  • appellavitque nomen urbis Bethel quæ prius Luza vocabatur (Liber Genesis 28, 19)

  • ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuæ (Liber Genesis 31, 13)

  • interea locutus est Deus ad Jacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum (Liber Genesis 35, 1)

  • surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meæ et fuit socius itineris mei (Liber Genesis 35, 3)

  • venit igitur Jacob Luzam quæ est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo (Liber Genesis 35, 6)

  • eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccæ et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus (Liber Genesis 35, 8)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina