Fondare 357 Risultati per: Aere altare Holocaustum altare

  • postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem (Liber Leviticus 16, 20)

  • lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo (Liber Leviticus 16, 24)

  • et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare (Liber Leviticus 16, 25)

  • et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum (Liber Leviticus 16, 33)

  • fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino (Liber Leviticus 17, 6)

  • et ad ipsos dices homo de domo Israël et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam (Liber Leviticus 17, 8)

  • quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animæ piaculo sit (Liber Leviticus 17, 11)

  • ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos (Liber Leviticus 21, 23)

  • loquere ad Aaron et filios ejus et ad omnes filios Israël dicesque ad eos homo de domo Israël et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini (Liber Leviticus 22, 18)

  • si cæcum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini (Liber Leviticus 22, 22)

  • atque in eodem die quo manipulus consecratur cædetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini (Liber Leviticus 23, 12)

  • omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino (Liber Leviticus 23, 25)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina