Mosaico decorativo

Fondare 11555 Risultati per: Ad

  • et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem judicium (Epistula ad Hebraeos 9, 27)

  • sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem (Epistula ad Hebraeos 9, 28)

  • hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas (Epistula ad Hebraeos 10, 16)

  • non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem (Epistula ad Hebraeos 10, 25)

  • terribilis autem quædam expectatio judicii et ignis æmulatio quæ consumptura est adversarios (Epistula ad Hebraeos 10, 27)

  • adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit (Epistula ad Hebraeos 10, 37)

  • nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animæ (Epistula ad Hebraeos 10, 39)

  • fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse justus testimonium perhibente muneribus ejus Deo et per illam defunctus adhuc loquitur (Epistula ad Hebraeos 11, 4)

  • sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit (Epistula ad Hebraeos 11, 6)

  • fide Nœ responso accepto de his quæ adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suæ per quam damnavit mundum et justitiæ quæ per fidem est heres est institutus (Epistula ad Hebraeos 11, 7)

  • propter quod et ab uno orti sunt et hæc emortuo tamquam sidera cæli in multitudinem et sicut harena quæ est ad oram maris innumerabilis (Epistula ad Hebraeos 11, 12)

  • ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen (Epistula ad Hebraeos 11, 18)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina