Fondare 11555 Risultati per: Ad
et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum jusserunt virgis cædi (Actus Apostolorum 16, 22)
media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant (Actus Apostolorum 16, 25)
expergefactus autem custos carceris et videns apertas januas carceris evaginato gladio volebat se interficere æstimans fugisse vinctos (Actus Apostolorum 16, 27)
cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et lætatus est cum omni domo sua credens Deo (Actus Apostolorum 16, 34)
exeuntes autem de carcere introjerunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt (Actus Apostolorum 16, 40)
secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis (Actus Apostolorum 17, 2)
adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Jesus quem ego adnuntio vobis (Actus Apostolorum 17, 3)
et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silæ et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucæ (Actus Apostolorum 17, 4)
zelantes autem Judæi adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum (Actus Apostolorum 17, 5)
et cum non invenissent eos trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt (Actus Apostolorum 17, 6)
fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam qui cum advenissent in synagogam Judæorum introjerunt (Actus Apostolorum 17, 10)
statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi (Actus Apostolorum 17, 14)