Mosaico decorativo

Fondare 11555 Risultati per: Ad

  • si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit judicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam (Liber Deuteronomii 32, 41)

  • inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis (Liber Deuteronomii 32, 42)

  • conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israël (Liber Deuteronomii 32, 45)

  • et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quæ ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quæ scripta sunt legis hujus (Liber Deuteronomii 32, 46)

  • quia non in cassum præcepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quæ facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Jordane transmisso ingredimini possidendam (Liber Deuteronomii 32, 47)

  • locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens (Liber Deuteronomii 32, 48)

  • ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israël obtinendam et morere in monte (Liber Deuteronomii 32, 49)

  • quem conscendens jungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis (Liber Deuteronomii 32, 50)

  • quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israël (Liber Deuteronomii 32, 51)

  • dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus ejus accipient de doctrina illius (Liber Deuteronomii 33, 3)

  • hæc est Judæ benedictio audi Domine vocem Judæ et ad populum suum introduc eum manus ejus pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios ejus erit (Liber Deuteronomii 33, 7)

  • Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et judicasti ad aquas Contradictionis (Liber Deuteronomii 33, 8)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina