Mosaico decorativo

Fondare 11555 Risultati per: Ad

  • habeo duas filias quæ necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei (Liber Genesis 19, 8)

  • at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut judices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime jam prope erat ut refringerent fores (Liber Genesis 19, 9)

  • et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium (Liber Genesis 19, 10)

  • et eos qui erant foris percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent (Liber Genesis 19, 11)

  • dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac (Liber Genesis 19, 12)

  • egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui (Liber Genesis 19, 14)

  • dissimulante illo adprehenderunt manum ejus et manum uxoris ac duarum filiarum ejus eo quod parceret Dominus illi (Liber Genesis 19, 16)

  • et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas (Liber Genesis 19, 17)

  • dixitque Loth ad eos quæso Domine mi (Liber Genesis 19, 18)

  • quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar (Liber Genesis 19, 19)

  • est civitas hæc juxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea (Liber Genesis 19, 20)

  • dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es (Liber Genesis 19, 21)


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina