Fondare 13 Risultati per: Achimaas

  • et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns revertere in civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Jonathan filius Abiathar duo filii vestri sint vobiscum (Liber II Samuelis 15, 27)

  • sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et Jonathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis (Liber II Samuelis 15, 36)

  • Jonathan autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel abiit ancilla et nuntiavit eis et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium non enim poterant videri aut introire civitatem (Liber II Samuelis 17, 17)

  • cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum dixerunt ubi est Achimaas et Jonathan et respondit eis mulier transierunt gustata paululum aqua at hii qui quærebant cum non repperissent reversi sunt Hierusalem (Liber II Samuelis 17, 20)

  • Achimaas autem filius Sadoc ait curram et nuntiabo regi quia judicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus (Liber II Samuelis 18, 19)

  • rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Joab quid inpedit si etiam ego curram post Chusi dixitque Joab quid vis currere fili mi non eris boni nuntii bajulus (Liber II Samuelis 18, 22)

  • qui respondit quid enim si cucurrero et ait ei curre currens ergo Achimaas per viam conpendii transivit Chusi (Liber II Samuelis 18, 23)

  • speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc et ait rex vir bonus est et nuntium portans bonum venit (Liber II Samuelis 18, 27)

  • clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem (Liber II Samuelis 18, 28)

  • et ait rex estne pax puero Absalom dixitque Achimaas vidi tumultum magnum cum mitteret Joab servus tuus o rex me servum tuum nescio aliud (Liber II Samuelis 18, 29)

  • Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas (Liber I Paralipomenon 6, 8)

  • Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Johanan (Liber I Paralipomenon 6, 9)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina