Fondare 5674 Risultati per: Absalom Autem David
venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis et cor Nabal jucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane (Liber I Samuelis 25, 36)
diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba hæc et emortuum est cor ejus intrinsecus et factus est quasi lapis (Liber I Samuelis 25, 37)
quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui judicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem (Liber I Samuelis 25, 39)
et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi in uxorem (Liber I Samuelis 25, 40)
et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puellæ jerunt cum ea pedisequæ ejus et secuta est nuntios David et facta est illi uxor (Liber I Samuelis 25, 42)
sed et Ahinœm accepit David de Jezraël et fuit utraque uxor ejus (Liber I Samuelis 25, 43)
Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Falti filio Lais qui erat de Gallim (Liber I Samuelis 25, 44)
et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes ecce David absconditus est in colle Achilæ quæ est ex adverso solitudinis (Liber I Samuelis 26, 1)
et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo tria milia virorum de electis Israël ut quæreret David in deserto Ziph (Liber I Samuelis 26, 2)
et castrametatus est Saul in Gabaa Achilæ quæ erat ex adverso solitudinis in via David autem habitabat in deserto videns autem quod venisset Saul post se in desertum (Liber I Samuelis 26, 3)
et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiæ ejus Saulem dormientem in tentorio et reliquum vulgus per circuitum ejus (Liber I Samuelis 26, 5)
ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviæ fratrem Joab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum (Liber I Samuelis 26, 6)