Fondare 5674 Risultati per: Absalom Autem David
post hæc revertar et ædificabo tabernaculum David quod decidit et diruta ejus reædificabo et erigam illud (Actus Apostolorum 15, 16)
Judas autem et Silas et ipsi cum essent prophetæ verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt (Actus Apostolorum 15, 32)
facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos (Actus Apostolorum 15, 33)
Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini (Actus Apostolorum 15, 35)
post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini quomodo se habeant (Actus Apostolorum 15, 36)
Barnabas autem volebat secum adsumere et Johannem qui cognominatur Marcus (Actus Apostolorum 15, 37)
Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum (Actus Apostolorum 15, 38)
facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum (Actus Apostolorum 15, 39)
perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias (Actus Apostolorum 15, 41)
pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris judææ fidelis patre gentili (Actus Apostolorum 16, 1)
cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quæ erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis (Actus Apostolorum 16, 4)
transeuntes autem Frygiam et Galatiæ regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia (Actus Apostolorum 16, 6)