Fondare 5674 Risultati per: Absalom Autem David
factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque jeris (Evangelium secundum Lucam 9, 57)
et ait illi Jesus vulpes foveas habent et volucres cæli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Evangelium secundum Lucam 9, 58)
ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum (Evangelium secundum Lucam 9, 59)
dixitque ei Jesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 9, 60)
post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus (Evangelium secundum Lucam 10, 1)
et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem (Evangelium secundum Lucam 10, 2)
et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur (Evangelium secundum Lucam 10, 6)
in eadem autem domo manete edentes et bibentes quæ apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum (Evangelium secundum Lucam 10, 7)
qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit (Evangelium secundum Lucam 10, 16)
reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam dæmonia subiciuntur nobis in nomine tuo (Evangelium secundum Lucam 10, 17)
verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in cælis (Evangelium secundum Lucam 10, 20)
ille autem volens justificare se ipsum dixit ad Jesum et quis est meus proximus (Evangelium secundum Lucam 10, 29)