Fondare 5674 Risultati per: Absalom Autem David
rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis et obœditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Hiezraël porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur (Liber II Regum 10, 6)
venit autem nuntius et indicavit ei dicens adtulerunt capita filiorum regis qui respondit ponite ea duos acervos juxta introitum portæ usque mane (Liber II Regum 10, 8)
congregavit ergo Hieu omnem populum et dixit ad eos Ahab coluit Baal parum ego autem colam eum amplius (Liber II Regum 10, 18)
ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta Hieu autem præparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis quicumque fugerit de hominibus his quos ego adduxero in manus vestras anima ejus erit pro anima illius (Liber II Regum 10, 24)
dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël (Liber II Regum 10, 30)
reliqua autem verborum Hieu et universa quæ fecit et fortitudo ejus nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber II Regum 10, 34)
dies autem quos regnavit Hieu super Israël viginti et octo anni sunt in Samaria (Liber II Regum 10, 36)
tollens autem Josaba filia regis Joram soror Ahaziæ Joas filium Ahaziæ furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur et nutricem ejus de triclinio et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur (Liber II Regum 11, 2)
anno autem septimo misit Jojada et adsumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis fœdus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis (Liber II Regum 11, 4)
tertia pars vestrum intrœat sabbato et observet excubitum domus regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia pars ad portam quæ est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus Messa (Liber II Regum 11, 6)
et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris si quis autem ingressus fuerit septum templi interficiatur eritisque cum rege intrœunte et egrediente (Liber II Regum 11, 8)
qui dedit eis hastas et arma regis David quæ erant in domo Domini (Liber II Regum 11, 10)