Fondare 5674 Risultati per: Absalom Autem David
dilexit autem Salomon Dominum ambulans in præceptis David patris sui excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama (Liber I Regum 3, 3)
et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus sicut et hodie (Liber I Regum 3, 6)
et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum (Liber I Regum 3, 7)
si autem ambulaveris in viis meis et custodieris præcepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos (Liber I Regum 3, 14)
mortuus est autem filius mulieris hujus nocte dormiens quippe oppressit eum (Liber I Regum 3, 19)
et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillæ tuæ dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo (Liber I Regum 3, 20)
responditque altera mulier non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram rege (Liber I Regum 3, 22)
dixit autem mulier cujus filius erat vivus ad regem commota sunt quippe viscera ejus super filio suo obsecro domine date illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi sit dividatur (Liber I Regum 3, 26)
erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël (Liber I Regum 4, 1)
Banajas filius Jojadæ super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes (Liber I Regum 4, 4)
habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël qui præbebant annonam regi et domui ejus per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant (Liber I Regum 4, 7)
Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terræ Philisthim usque ad terminum Ægypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus (Liber I Regum 4, 21)