Fondare 5674 Risultati per: Absalom Autem David
misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum (Liber II Samuelis 13, 7)
venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem jacebat quæ tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis ejus coxit sorbitiunculas (Liber II Samuelis 13, 8)
noluit autem adquiescere precibus ejus sed prævalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa (Liber II Samuelis 13, 14)
dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui (Liber II Samuelis 13, 20)
cum autem audisset rex David verba hæc contristatus est valde (Liber II Samuelis 13, 21)
porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam (Liber II Samuelis 13, 22)
factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quæ est juxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis (Liber II Samuelis 13, 23)
dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei (Liber II Samuelis 13, 25)
et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum (Liber II Samuelis 13, 26)
cœgit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis (Liber II Samuelis 13, 27)
præceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui præcepi vobis roboramini et estote viri fortes (Liber II Samuelis 13, 28)
fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut præceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt (Liber II Samuelis 13, 29)