Fondare 4262 Risultati per: ív
quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostræ temptaverunt de verbo vitæ (Epistula I Ioannis 1, 1)
quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio ejus Jesu Christo (Epistula I Ioannis 1, 3)
et hæc est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebræ in eo non sunt ullæ (Epistula I Ioannis 1, 5)
in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum (Epistula I Ioannis 4, 9)
sicut Sodoma et Gomorra et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ et abeuntes post carnem alteram factæ sunt exemplum ignis æterni pœnam sustinentes (Epistula Iudae 1, 7)
hii sunt in epulis suis maculæ convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quæ a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosæ bis mortuæ eradicatæ (Epistula Iudae 1, 12)
fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ (Apocalypsis Ioannis 1, 10)
et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in sæcula sæculorum et habeo claves mortis et inferni (Apocalypsis Ioannis 1, 18)
et angelo Zmyrnæ ecclesiæ scribe hæc dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit (Apocalypsis Ioannis 2, 8)
scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Judæos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanæ (Apocalypsis Ioannis 2, 9)
et angelo ecclesiæ Sardis scribe hæc dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es (Apocalypsis Ioannis 3, 1)
quoniam servasti verbum patientiæ meæ et ego te servabo ab hora temptationis quæ ventura est in orbem universum temptare habitantes in terra (Apocalypsis Ioannis 3, 10)