Fondare 4262 Risultati per: ív
quia ecce in diebus illis et in tempore illo cum convertero captivitatem Juda et Hierusalem (Prophetia Ioel 3, 1)
congregabo omnes gentes et deducam eas in valle Josaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israël quos disperserunt in nationibus et terram meam diviserunt (Prophetia Ioel 3, 2)
et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes rivos Juda ibunt aquæ et fons de domo Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum (Prophetia Ioel 3, 18)
hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Gazæ et super quattuor non convertam eum eo quod transtulerit captivitatem perfectam ut concluderet eam in Idumea (Prophetia Amos 1, 6)
hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super quattuor non convertam eum eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumea et non sint recordati fœderis fratrum (Prophetia Amos 1, 9)
et ibit Melchom in captivitatem ipse et principes ejus simul dicit Dominus (Prophetia Amos 1, 15)
ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cujus altitudo cedrorum altitudo ejus et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum ejus desuper et radices ejus subter (Prophetia Amos 2, 9)
si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit (Prophetia Amos 3, 6)
et percutiam domum hiemalem cum domo æstiva et peribunt domus eburneæ et dissipabuntur ædes multæ dicit Dominus (Prophetia Amos 3, 15)
ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses superessent usque ad messem et plui super civitatem unam et super civitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars super quam non plui aruit (Prophetia Amos 4, 7)
et venerunt duæ et tres civitates ad civitatem unam ut biberent aquam et non sunt satiatæ et non redistis ad me dicit Dominus (Prophetia Amos 4, 8)
percussi vos in vento urente et in aurugine multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca et non redistis ad me dicit Dominus (Prophetia Amos 4, 9)