Fondare 4262 Risultati per: ív
concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Juda vocem suam (Liber Ieremiae 4, 16)
ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinæ audivit anima mea clamorem prœlii (Liber Ieremiae 4, 19)
a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas ingressi sunt ardua et ascenderunt rupes universæ urbes derelictæ sunt et non habitat in eis homo (Liber Ieremiae 4, 29)
vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperæ vox filiæ Sion intermorientis expandentisque manus suas væ mihi quia defecit anima mea propter interfectos (Liber Ieremiae 4, 31)
quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso jurabunt (Liber Ieremiae 5, 2)
Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti (Liber Ieremiae 5, 3)
idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum confortatæ sunt aversiones eorum (Liber Ieremiae 5, 6)
faretra ejus quasi sepulchrum patens universi fortes (Liber Ieremiae 5, 16)
quia hæc dicit Dominus exercituum cædite lignum ejus et fundite circa Hierusalem aggerem hæc est civitas visitationis omnis calumnia in medio ejus (Liber Ieremiae 6, 6)
audivimus famam ejus dissolutæ sunt manus nostræ tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem (Liber Ieremiae 6, 24)
omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter æs et ferrum universi corrupti sunt (Liber Ieremiae 6, 28)
et proiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros universum semen Ephraim (Liber Ieremiae 7, 15)