Fondare 4262 Risultati per: ív
et ipse misit eis sortem et manus ejus divisit eam illis in mensuram usque in æternum possidebunt eam in generatione et generatione habitabunt in ea (Liber Isaiae 34, 17)
et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiæ ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Juda munitas et cepit eas (Liber Isaiae 36, 1)
et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum (Liber Isaiae 36, 15)
si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quæ reppertæ sunt (Liber Isaiae 37, 4)
et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens (Liber Isaiae 37, 9)
inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quæ misit ad blasphemandum Deum viventem (Liber Isaiae 37, 17)
ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum (Liber Isaiae 37, 25)
numquid non audisti quæ olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum (Liber Isaiae 37, 26)
propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc et non jaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu ejus aggerem (Liber Isaiae 37, 33)
in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus (Liber Isaiae 37, 34)
et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum (Liber Isaiae 37, 35)
in diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isajas filius Amos propheta et dixit ei hæc dicit Dominus dispone domui tuæ quia morieris tu et non vives (Liber Isaiae 38, 1)