Fondare 4262 Risultati per: ív
fratres autem ejus et universa cognatio quando numerabantur per familias suas habuerunt principes Jeihel et Zacchariam (Liber I Paralipomenon 5, 7)
præbuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum prœliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum (Liber I Paralipomenon 5, 20)
agros autem civitatis et villas Chaleb filio Jephonne (Liber I Paralipomenon 6, 56)
porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana ejus (Liber I Paralipomenon 6, 57)
de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana ejus et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas (Liber I Paralipomenon 6, 60)
filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim (Liber I Paralipomenon 6, 63)
dederunt quoque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum (Liber I Paralipomenon 6, 64)
et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim (Liber I Paralipomenon 6, 66)
universus ergo Israël dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum (Liber I Paralipomenon 9, 1)
dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quæ est civitas David (Liber I Paralipomenon 11, 5)
habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David (Liber I Paralipomenon 11, 7)
Banaja filius Jojadæ viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis (Liber I Paralipomenon 11, 22)