Liber II Samuelis, 24
1. et addidit furor Domini irasci contra Israël commovitque David in eis dicentem vade numera Israël et Judam
2. dixitque rex ad Joab principem exercitus sui perambula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum ejus
3. dixitque Joab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi
4. obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus egressusque est Joab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israël
5. cumque pertransissent Jordanem venerunt in Arœr ad dextram urbis quæ est in valle Gad
6. et per Jazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem Hodsi et venerunt in Dan silvestria circumeuntesque juxta Sidonem
7. transierunt propter mœnia Tyri et omnem terram Hevei et Chananei veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee
8. et lustrata universa terra adfuerunt post novem menses et viginti dies in Hierusalem
9. dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi et inventa sunt de Israël octingenta milia virorum fortium qui educerent gladium et de Juda quingenta milia pugnatorum
10. percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis
11. surrexit itaque David mane et sermo Domini factus est ad Gad propheten et videntem David dicens
12. vade et loquere ad David hæc dicit Dominus trium tibi datur optio elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi
13. cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem
14. dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in manu Domini multæ enim misericordiæ ejus sunt quam in manu hominis
15. inmisitque Dominus pestilentiam in Israël de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum
16. cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusei
17. dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum cædentem populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt vertatur obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei
18. venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende constitue Domino altare in area Areuna Jebusei
19. et ascendit David juxta sermonem Gad quem præceperat ei Dominus
20. conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos ejus transire ad se
21. et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causæ est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et ædificem altare Domino et cesset interfectio quæ grassatur in populo
22. et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et juga boum in usum lignorum
23. omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum
24. cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta
25. et ædificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terræ et cohibita est plaga ab Israël