Liber Genesis, 47
1. ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quæ possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen
2. extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege
3. quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri
4. ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen
5. dixit itaque rex ad Joseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te
6. terra Ægypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum
7. post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi
8. et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitæ tuæ
9. respondit dies peregrinationis vitæ meæ centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt
10. et benedicto rege egressus est foras
11. Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo loco terræ solo Ramesses ut præceperat Pharao
12. et alebat eos omnemque domum patris sui præbens cibaria singulis
13. in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Ægypti et Chanaan
14. e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in ærarium regis
15. cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Ægyptus ad Joseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia
16. quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis
17. quæ cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum
18. veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus
19. cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et præbe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem
20. emit igitur Joseph omnem terram Ægypti vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni
21. et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus
22. præter terram sacerdotum quæ a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas
23. dixit ergo Joseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros
24. ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris
25. qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et læti serviemus regi
26. ex eo tempore usque in præsentem diem in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quæ libera ab hac condicione fuit
27. habitavit ergo Israël in Ægypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis
28. et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitæ illius centum quadraginta septem annorum
29. cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Joseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Ægypto
30. sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro majorum cui respondit Joseph ego faciam quod jussisti
31. et ille jura ergo inquit mihi quo jurante adoravit Israël Deum conversus ad lectuli caput