Mosaico decorativo

1. et factum est in undecimo anno prima mensis factus est sermo Domini ad me dicens

1. Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est sermo Domini ad me dicens:

2. fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem euge confractæ sunt portæ populorum conversa est ad me implebor deserta est

2. “Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Ierusalem: “Euge, confracta est porta populorum! Conversa est ad me; quae erat plena, deserta est”,

3. propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego super te Tyre et ascendere faciam ad te gentes multas sicut ascendit mare fluctuans

3. propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans;

4. et dissipabunt muros Tyri et destruent turres ejus et radam pulverem ejus de ea et dabo eam in limpidissimam petram

4. et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius, et radam pulverem eius de ea, et dabo eam in limpidissimam petram.

5. siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus et erit in direptionem gentibus

5. Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus; et erit in direptionem gentibus.

6. filiæ quoque ejus quæ sunt in agro gladio interficientur et scient quia ego Dominus

6. Filiae quoque eius, quae sunt in agro, gladio interficientur, et scient quia ego Dominus.

7. quia hæc dicit Dominus Deus ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone regem regum cum equis et curribus et equitibus et cœtu populoque magno

7. Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis et curribus et equitibus et coetu populoque magno.

8. filias tuas quæ sunt in agro gladio interficiet et circumdabit te munitionibus et conportabit aggerem in gyro et levabit contra te clypeum

8. Filias tuas, quae sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus et comportabit aggerem in gyro et levabit contra te clipeum

9. et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres tuas destruet in armatura sua

9. et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres tuas destruet in armatura sua.

10. inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum a sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipatæ

10. Inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum, a sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui, dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipatae.

11. ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas populum tuum gladio cædet et statuæ tuæ nobiles in terram corruent

11. Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, populum tuum gladio caedet, et columnae tuae fortissimae in terram corruent.

12. vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas præclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent

12. Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent.

13. et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius

13. Et quiescere faciam tumultum canticorum tuorum, et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius,

14. et dabo te in limpidissimam petram siccatio sagenarum eris nec ædificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus Deus

14. et dabo te in limpidissimam petram; siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, dicit Dominus Deus.

15. hæc dicit Dominus Deus Tyro numquid non a sonitu ruinæ tuæ et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio tui commovebuntur insulæ

15. Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae?

16. et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent exuvias suas et vestimenta sua varia abicient et induentur stupore in terra sedebunt et adtoniti super repentino casu tuo admirabuntur

16. Et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent pallia sua et vestimenta sua varia abicient; et induentur stupore, in terra sedebunt et attoniti et tremefacti stupebunt super te.

17. et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi quæ habitas in mari urbs inclita quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi

17. Et assumentes super te lamentum dicent tibi: “Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs inclita, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi!

18. nunc stupebunt naves in die pavoris tui et turbabuntur insulæ in mari eo quod nullus egrediatur ex te

18. Nunc stupebunt naves in die ruinae tuae, et turbabuntur insulae in mari ob exitum tuum”.

19. quia hæc dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates quæ non habitantur et adduxero super te abyssum et operuerint te aquæ multæ

19. Quia haec dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates, quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae,

20. et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris porro dedero gloriam in terra viventium

20. detraham te cum his, qui descendunt in lacum, ad populum pristinum et collocabo te in profundis terrae sicut ruinas a saeculo cum his, qui descendunt in lacum, ut non habiteris et consistas in terra viventium;

21. in nihilum redigam te et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum dicit Dominus Deus

21. in nihilum redigam te, et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum”, dicit Dominus Deus.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.