Mosaico decorativo

1. et factus est sermo Domini ad me dicens

1. Et factus est sermo Domini ad me dicens:

2. quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël dicentes patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt

2. “Quid est vo bis quod vulgo dicitis proverbium istud in terra Israel dicentes: “Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt”?

3. vivo ego dicit Dominus Deus si erit vobis ultra parabola hæc in proverbium in Israël

3. Vivo ego, dicit Dominus Deus, non dicetis ultra hoc proverbium in Israel.

4. ecce omnes animæ meæ sunt ut anima patris ita et anima filii mea est anima quæ peccaverit ipsa morietur

4. Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est; anima, quae peccaverit, ipsa morietur.

5. et vir si fuerit justus et fecerit judicium et justitiam

5. Et vir, si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam,

6. in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit

6. in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit

7. et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento

7. et hominem non afflixerit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento,

8. ad usuram non commodaverit et amplius non acceperit ab iniquitate averterit manum suam judicium verum fecerit inter virum et virum

8. ad usuram non commodaverit et fenus non acceperit, ab iniquitate averterit manum suam, iudicium verum fecerit inter virum et virum,

9. in præceptis meis ambulaverit et judicia mea custodierit ut faciat veritatem hic justus est vita vivet ait Dominus Deus

9. in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit, ut faciat veritatem, hic iustus est, vita vivet, ait Dominus Deus.

10. quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem et fecerit unum de istis

10. Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem et facientem unum de istis,

11. et hæc quidem omnia non facientem sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem

11. cum ipse haec omnia non fecerit, et etiam in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem,

12. egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem facientem

12. egenum et pauperem affligentem, rapientem rapinas, pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem,

13. ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum universa detestanda hæc fecerit morte morietur sanguis ejus in ipso erit

13. ad usuram dantem et fenus accipientem, numquid vivet? Non vivet. Cum universa detestanda haec fecerit, morte morietur; sanguis eius in ipso erit.

14. quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui quæ fecit timuerit et non fecerit simile eis

14. Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui, quae fecit, timuerit et non fecerit simile eis:

15. super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël et uxorem proximi sui non violaverit

15. super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit

16. et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento

16. et virum non afflixerit, pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento,

17. a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam non acceperit judicia mea fecerit in præceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui sed vita vivet

17. ab iniuria averterit manum suam, usuram et fenus non acceperit, iudicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit, hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.

18. pater ejus quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua

18. Pater eius, quia calumniatus est et fecit rapinas nec bonum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.

19. et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est omnia præcepta mea custodivit et fecit illa vita vivet

19. Et dicitis: “Quare non portavit filius iniquitatem patris?”. Videlicet, quia filius iudicium et iustitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa, vivet vita.

20. anima quæ peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii justitia justi super eum erit et impietas impii erit super eum

20. Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum.

21. si autem impius egerit pænitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est et custodierit universa præcepta mea et fecerit judicium et justitiam vita vivet non morietur

21. Si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet, non morietur.

22. omnium iniquitatum ejus quas operatus est non recordabor in justitia sua quam operatus est vivet

22. Omnes iniquitates eius, quas operatus est, non memorabuntur ei; in iustitia sua, quam operatus est, vivet.

23. numquid voluntatis meæ est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat

23. Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis et vivat?

24. si autem averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes justitiæ ejus quas fecerat non recordabuntur in prævaricatione qua prævaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur

24. Si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes iustitiae eius, quas fecerat, non recordabuntur; in praevaricatione, qua praevaricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur.

25. et dixistis non est æqua via Domini audite domus Israël numquid via mea non est æqua et non magis viæ vestræ pravæ sunt

25. Et dixistis: “Non est aequa via Domini”. Audite ergo, domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt?

26. cum enim averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur

26. Cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur; in iniustitia, quam operatus est, morietur.

27. et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est et fecerit judicium et justitiam ipse animam suam vivificabit

27. Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam vivificabit;

28. considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur

28. considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, non morietur.

29. et dicunt filii Israël non est æqua via Domini numquid viæ meæ non sunt æquæ domus Israël et non magis viæ vestræ pravæ

29. Et dicunt domus Israel: “Non est aequa via Domini”. Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae?

30. idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo domus Israël ait Dominus Deus convertimini et agite pænitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas

30. Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in scandalum iniquitatis.

31. proicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare moriemini domus Israël

31. Proicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini, domus Israel?

32. quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini et vivite

32. Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus. Revertimini et vivite.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.