1. quomodo nix æstate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria

1. Quomodo nix in aestate et pluvia in messe, sic indecens est stulto gloria.

2. sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet

2. Sicut avis ad alia transvolans et hirundo volitans, sic maledictum frustra prolatum non superveniet.

3. flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium

3. Flagellum equo et camus asino et virga dorso stultorum.

4. ne respondeas stulto juxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis

4. Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne tu quoque efficiaris ei similis;

5. responde stulto juxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur

5. responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.

6. claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum

6. Amputat sibi pedes et iniuriam bibit, qui mittit verba per manum stulti.

7. quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola

7. Quomodo molles claudo tibiae, sic in ore stultorum parabola.

8. sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem

8. Sicut qui celat lapidem in acervo, ita qui tribuit insipienti honorem.

9. quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum

9. Spina crescens in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum.

10. judicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras mitigat

10. Sagittarius, qui conicit ad omnia, ita qui stultum conducit et qui vagos conducit.

11. sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam

11. Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, sic stultus, qui iterat stultitiam suam.

12. vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus

12. Vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit stultus.

13. dicit piger leæna in via leo in itineribus

13. Dicit piger: “Leaena est in via, et leo in plateis”.

14. sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo

14. Ostium vertitur in cardine suo, et piger in lectulo suo.

15. abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit

15. Abscondit piger manum in catino et laborat, si ad os suum eam converterit.

16. sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias

16. Sapientior sibi piger videtur septem viris respondentibus sententias.

17. sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixæ alterius

17. Apprehendit auribus canem, qui transiens commiscetur rixae alterius.

18. sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem

18. Sicut insanit, qui mittit sagittas et lanceas in mortem,

19. sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci

19. ita vir, qui decipit amicum suum et dicit: “Nonne ludens feci?”.

20. cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto jurgia conquiescunt

20. Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis, et, susurrone subtracto, iurgia conquiescent.

21. sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas

21. Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic homo litigiosus ad inflammandas rixas.

22. verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris

22. Verba susurronis quasi dulcia et ipsa perveniunt ad intima ventris.

23. quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata

23. Sicut argentum sordidum ornans vas fictile, sic labia levia et cor malum.

24. labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos

24. Labiis suis se dissimulabit inimicus, cum in corde tractaverit dolos:

25. quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius

25. quando mollierit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem abominationes sunt in corde illius;

26. qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia ejus in concilio

26. operiet odium fraudulenter, revelabitur autem malitia eius in concilio.

27. qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum

27. Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui volvit lapidem, revertetur ad eum.

28. lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas

28. Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.





“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina