Liber Proverbiorum, 6
1. fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam
1. Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam;
2. inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
2. illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus.
3. fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum
3. Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui; discurre, prosternere, insta amico tuo.
4. ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebræ tuæ
4. Ne dederis somnum oculis tuis nec palpebris tuis dormitationem.
5. eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis
5. Eruere quasi dammula de rete, et quasi avis de manu aucupis.
6. vade ad formicam o piger et considera vias ejus et disce sapientiam
6. Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius et disce sapientiam.
7. quæ cum non habeat ducem nec præceptorem nec principem
7. Quae, cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem,
8. parat æstate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
8. parat in aestate cibum sibi et congregat in messe, quod comedat.
9. usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
9. Usquequo, piger, dormies? Quando consurges e somno tuo?
10. paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias
10. Paululum dormis, paululum dormitas, paululum conseres manus, ut dormias;
11. et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus
11. et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus.
12. homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
12. Homo iniquus, vir inutilis, graditur ore perverso;
13. annuit oculis terit pede digito loquitur
13. annuit oculis, terit pede, digito loquitur.
14. pravo corde machinatur malum et in omni tempore jurgia seminat
14. Prava in corde suo machinatur, malum in omni tempore, iurgia seminat.
15. huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam
15. Ideo extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur nec habebit medicinam.
16. sex sunt quæ odit Dominus et septimum detestatur anima ejus
16. Sex sunt, quae odit Dominus, et septem detestatur anima eius:
17. oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem
17. oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
18. cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum
18. cor machinans cogitationes pravas, pedes veloces ad currendum in malum,
19. proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias
19. proferentem mendacia, testem fallacem et eum, qui seminat inter fratres discordias.
20. conserva fili mi præcepta patris tui et ne dimittas legem matris tuæ
20. Conserva, fili mi, praecepta patris tui et ne reicias legem matris tuae;
21. liga ea in corde tuo jugiter et circumda gutturi tuo
21. liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo.
22. cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis
22. Cum ambulaveris, dirigent te, cum dormieris, custodient te et, cum evigilaveris, colloquentur tecum.
23. quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitæ increpatio disciplinæ
23. Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae,
24. ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneæ
24. ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae;
25. non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum nec capiaris nutibus illius
25. non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius:
26. pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit
26. pretium enim scorti vix est torta panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
27. numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant
27. Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, et vestimenta illius non ardebunt?
28. aut ambulare super prunas et non conburentur plantæ ejus
28. Aut ambulare super prunas, et non comburentur plantae eius?
29. sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam
29. Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui; non erit mundus, quicumque tetigerit eam.
30. non grandis est culpæ cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam
30. Non contemptui erit fur, cum furatus fuerit, ut esurientem impleat animam.
31. deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suæ tradet
31. Deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet.
32. qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam
32. Qui autem adulter est cum muliere, vecors est; perdet animam suam, qui hoc fecerit.
33. turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur
33. Plagam et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur.
34. quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ
34. Quia zelus est furor viri, et non parcet in die vindictae
35. nec adquiescet cujusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima
35. nec accipiet personam tuam in piaculum nec suscipiet dona plurima.