Liber Iob, 28
1. habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur
1. Habet argentum venarum principia et auro locus est, in quo conflatur.
2. ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in æs vertitur
2. Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur.
3. tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis
3. Terminum posuit tenebris et universorum finem ipse scrutatur, lapidem quoque caliginis et umbrae.
4. dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios
4. Aperuit cuniculos gens peregrina, ipsique obliti sunt pedes, penduli haerent plus quam vir nutans.
5. terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
5. Terra, de qua oriebatur panis, in profundo subversa est sicut per ignem.
6. locus sapphyri lapides ejus et glebæ illius aurum
6. Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum.
7. semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis
7. Semitam ignoravit avis rapax, nec intuitus est eam oculus vulturis.
8. non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leæna
8. Non calcaverunt eam filii superbiae, nec pertransivit per eam leaena.
9. ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
9. Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes.
10. in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus ejus
10. In petris canales excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius.
11. profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem
11. Profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita in lucem produxit.
12. sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiæ
12. Sapientia vero ubi invenitur? Et quis est locus intellegentiae?
13. nescit homo pretium ejus nec invenitur in terra suaviter viventium
13. Nescit homo structuram eius, nec invenitur in terra viventium.
14. abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
14. Abyssus dicit: “Non est in me”; et mare loquitur: “Non est mecum”.
15. non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione ejus
15. Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius.
16. non conferetur tinctis Indiæ coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
16. Non appendetur auro Ophir nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.
17. non adæquabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri
17. Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.
18. excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione ejus trahitur autem sapientia de occultis
18. Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius; et possessio sapientiae potior margaritis.
19. non adæquabitur ei topazium de Æthiopia nec tincturæ mundissimæ conponetur
19. Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia nec auro mundissimo componetur.
20. unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiæ
20. Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intellegentiae?
21. abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque cæli latet
21. Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque caeli latet.
22. perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam ejus
22. Perditio et mors dixerunt: “Auribus nostris audivimus famam eius”.
23. Deus intellegit viam ejus et ipse novit locum illius
23. Deus intellegit viam eius, et ipse novit locum illius.
24. ipse enim fines mundi intuetur et omnia quæ sub cælo sunt respicit
24. Ipse enim fines mundi intuetur et omnia, quae sub caelo sunt, respicit.
25. qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
25. Qui fecit ventis pondus et aquas appendit in mensura,
26. quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
26. quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus,
27. tunc vidit illam et enarravit et præparavit et investigavit
27. tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit.
28. et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia
28. Et dixit homini: “Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo intellegentia””.
