Mosaico decorativo

1. respondens autem Job dixit

1. Respondens autem Iob dixit:

2. cujus adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium ejus qui non est fortis

2. “Quomodo adiuvisti imbecillem? Et sustentas brachium eius, qui non est fortis?

3. cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam

3. Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam? Et prudentiam tuam ostendisti plurimam!

4. quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum

4. Quem docere voluisti? Et cuius est spiritus, qui egreditur ex te?

5. ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis

5. Ecce umbrae gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.

6. nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni

6. Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum Perditioni.

7. qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili

7. Qui extendit aquilonem super vacuum et appendit terram super nihilum.

8. qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum

8. Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.

9. qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam

9. Qui operit faciem solii sui expandens super illud nebulam suam.

10. terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebræ

10. Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae.

11. columnæ cæli contremescunt et pavent ad nutum ejus

11. Columnae caeli contremiscunt et pavent ab increpatione eius.

12. in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia ejus percussit superbum

12. In fortitudine sua terruit mare et prudentia sua percussit Rahab.

13. spiritus ejus ornavit cælos et obsetricante manu ejus eductus est coluber tortuosus

13. Spiritus eius serenavit caelos, et manus eius confodit colubrum fugientem.

14. ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri

14. Ecce haec sunt termini viarum eius; et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?”.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.