Liber I Regum, 9
1. factum est autem cum perfecisset Salomon ædificium domus Domini et ædificium regis et omne quod optaverat et voluerat facere
1. Factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini et aedificium regis et omne, quod optaverat et voluerat facere,
2. apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in Gabaon
2. apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon.
3. dixitque Dominus ad eum exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam qua deprecatus es coram me sanctificavi domum hanc quam ædificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus
3. Dixitque Dominus ad eum: “Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me; sanctificavi domum hanc, quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum; et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
4. tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus in simplicitate cordis et in æquitate et feceris omnia quæ præcepi tibi et legitima mea et judicia mea servaveris
4. Tu quoque, si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David pater tuus in simplicitate cordis et in aequitate, et feceris omnia, quae praecepi tibi, et legitima mea et iudicia mea servaveris,
5. ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum sicut locutus sum David patri tuo dicens non auferetur de genere tuo vir de solio Israël
5. ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo dicens: Non auferetur de genere tuo vir de solio Israel.
6. si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me nec custodientes mandata mea et cærimonias quas proposui vobis sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos
6. Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me nec custodientes mandata mea et decreta mea, quae proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos,
7. auferam Israël de superficie terræ quam dedi eis et templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo eritque Israël in proverbium et in fabulam cunctis populis
7. auferam Israel de superficie terrae, quam dedi eis, et templum, quod sanctificavi nomini meo, proiciam a conspectu meo; eritque Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis,
8. et domus hæc erit in exemplum omnis qui transierit per eam stupebit et sibilabit et dicet quare fecit Dominus sic terræ huic et domui huic
8. et domus haec erit in ruinas. Omnis, qui transierit per eam, stupebit et sibilabit et dicet: “Quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic?”.
9. et respondebunt quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui eduxit patres eorum de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc
9. Et respondebunt: “Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt eos; idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc””.
10. expletis autem annis viginti postquam ædificaverat Salomon duas domos id est domum Domini et domum regis
10. Expletis autem annis viginti, postquam aedificaverat Salomon duas domos, id est domum Domini et domum regis
11. Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum juxta omne quod opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galileæ
11. — Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum iuxta omne quod opus habuerat — tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae.
12. egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quæ dederat ei Salomon et non placuerunt ei
12. Et egressus est Hiram de Tyro, ut videret oppida, quae dederat ei Salomon, et non placuerunt ei;
13. et ait hæcine sunt civitates quas dedisti mihi frater et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc
13. et ait: “Haeccine sunt civitates, quas dedisti mihi, frater?”. Et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc.
14. misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri
14. Misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri.
15. hæc est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad ædificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum Hierusalem et Eser et Mageddo et Gazer
15. Haec est summa indictionis, quam constituit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum Ierusalem et Asor et Mageddo et Gazer.
16. Pharao rex Ægypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit et dedit eam in dote filiæ suæ uxori Salomonis
16. Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananaeum, qui habitabat in civitate, interfecit; et dedit eam in dotem filiae suae uxori Salomonis.
17. ædificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem
17. Aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem
18. et Baalath et Palmyram in terra solitudinis
18. et Baalath et Thamar in terra solitudinis
19. et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro munivit et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque ei placuit ut ædificaret in Hierusalem et in Libano et in omni terra potestatis suæ
19. et omnes civitates horreorum, quae ad se pertinebant, et civitates curruum et civitates equorum et quodcumque ei placuit, ut aedificaret in Ierusalem et in Libano et in omni terra potestatis suae.
20. universum populum qui remanserat de Amorreis et Hettheis et Ferezeis et Eveis et Jebuseis qui non sunt de filiis Israël
20. Universum populum, qui remanserat de Amorraeis et Hetthaeis et Pherezaeis et Hevaeis et Iebusaeis, qui non erant de filiis Israel,
21. horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc
21. horum filios, qui remanserant post eos in terra, quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc.
22. de filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam sed erant viri bellatores et ministri ejus et principes et duces et præfecti curruum et equorum
22. De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et pugnatores eius et praefecti curruum et equitum.
23. erant autem principes super omnia opera Salomonis præpositi quingenti quinquaginta qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant
23. Erant autem principes eorum, qui super omnia opera Salomonis praepositi erant, quingenti quinquaginta; qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant.
24. filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam quam ædificaverat ei tunc ædificavit Mello
24. Filia autem pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam aedificaverat ei; tunc aedificavit Mello.
25. offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare quod ædificaverat Domino et adolebat thymiama coram Domino perfectumque est templum
25. Offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare, quod aedificaverat Domino, et adolebat coram Domino; perfectumque est templum.
26. classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quæ est juxta Ahilam in litore maris Rubri in terra Idumea
26. Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quae est iuxta Ailath in litore maris Rubri in terra Idumaea.
27. misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis
27. Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos gnaros maris cum servis Salomonis.
28. qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem
28. Qui, cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem.
