Mosaico decorativo

1. post verba autem hæc vinea erat Naboth Hiezrahelitæ qui erat in Hiezraël juxta palatium Ahab regis Samariæ

1. Postea autem factum est hoc. Vinea erat Naboth Iez rahelitae, quae erat in Iezrahel iuxta palatium Achab regis Samariae.

2. locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum meam daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna est

2. Locutus est ergo Achab ad Naboth dicens: “Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum holerum, quia vicina est et prope domum meam. Daboque tibi pro ea vineam meliorem aut, si tibi commodius putas, argenti pretium quanto digna est”.

3. cui respondit Naboth propitius mihi sit Dominus ne dem hereditatem patrum meorum tibi

3. Cui respondit Naboth: “Propitius mihi sit Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi”.

4. venit ergo Ahab in domum suam indignans et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Hiezrahelites dicens non do tibi hereditatem patrum meorum et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem

4. Venit ergo Achab in domum suam tristis et indignans super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezrahelites dicens: “Non dabo tibi hereditatem patrum meorum”. Et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem.

5. ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua dixitque ei quid est hoc unde anima tua contristata est et quare non comedis panem

5. Ingressa est autem ad eum Iezabel uxor sua dixitque ei: “Quid est hoc, unde anima tua contristata est? Et quare non comedis panem?”.

6. qui respondit ei locutus sum Naboth Hiezrahelitæ et dixi ei da mihi vineam tuam accepta pecunia aut si tibi placet dabo tibi vineam pro ea et ille ait non do tibi vineam meam

6. Qui respondit ei: “Quia locutus sum Naboth Iezrahelitae et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia; aut, si tibi placet, dabo tibi vineam pro ea. Et ille ait: “Non dabo tibi vineam meam””.

7. dixit ergo ad eum Hiezabel uxor ejus grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israël surge et comede panem et æquo esto animo ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitæ

7. Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius: “Grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israel! Surge et comede panem et aequo esto animo; ego dabo tibi vineam Naboth Iezrahelitae”.

8. scripsit itaque litteras ex nomine Ahab et signavit eas anulo ejus et misit ad majores natu et ad optimates qui erant in civitate ejus et habitabant cum Naboth

8. Scripsit itaque litteras ex nomine Achab et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates, qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth.

9. litterarum autem erat ista sententia prædicate jejunium et sedere facite Naboth inter primos populi

9. Litterarum autem haec erat sententia: “Praedicate ieiunium et sedere facite Naboth in capite populi

10. et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque moriatur

10. et submittite duos viros filios Belial contra eum, et testimonium dicant: “Maledixisti Deum et regem”; et educite eum et lapidate, sicque moriatur”.

11. fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut præceperat eis Hiezabel et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos

11. Fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut praeceperat eis Iezabel et sicut scriptum erat in litteris, quas miserat ad eos.

12. prædicaverunt jejunium et sedere fecerunt Naboth inter primos populi

12. Praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth in capite populi;

13. et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt

13. et ingressi duo viri filii Belial sederunt contra eum et illi, ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: “Maledixit Naboth Deum et regem”. Quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt;

14. miseruntque ad Hiezabel dicentes lapidatus est Naboth et mortuus est

14. miseruntque ad Iezabel dicentes: “Lapidatus est Naboth et mortuus est”.

15. factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth et mortuum locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth Hiezrahelitæ qui noluit tibi adquiescere et dare eam accepta pecunia non enim vivit Naboth sed mortuus est

15. Factum est autem cum audisset Iezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: “Surge, posside vineam Naboth Iezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere et dare eam, accepta pecunia; non enim vivit Naboth, sed mortuus est”.

16. quod cum audisset Ahab mortuum videlicet Naboth surrexit et descendebat in vineam Naboth Hiezrahelitæ ut possideret eam

16. Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit et descendebat in vineam Naboth Iezrahelitae, ut possideret eam.

17. factus est igitur sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens

17. Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens:

18. surge et descende in occursum Ahab regis Israël qui est in Samaria ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam

18. “Surge et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria; ecce est in vinea Naboth, ad quam descendit, ut possideat eam.

19. et loqueris ad eum dicens hæc dicit Dominus occidisti insuper et possedisti et post hæc addes hæc dicit Dominus in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth lambent tuum quoque sanguinem

19. Et loqueris ad eum dicens: Haec dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti! Et post haec addes: Haec dicit Dominus: In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent tuum quoque sanguinem”.

20. et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini

20. Et ait Achab ad Eliam: “Num invenisti me, inimice mi?”. Qui dixit: “Inveni, eo quod venumdatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.

21. ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et ultimum in Israël

21. Ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Achab quidquid masculini sexus sive impuberem sive puberem in Israel.

22. et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israël

22. Et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahia, quia egisti, ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel.

23. sed et de Hiezabel locutus est Dominus dicens canes comedent Hiezabel in agro Hiezraël

23. Sed et de Iezabel locutus est Dominus dicens: Canes comedent Iezabel in agro Iezrahel.

24. si mortuus fuerit Ahab in civitate comedent eum canes si autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres cæli

24. Qui de Achab mortuus fuerit in civitate, comedent eum canes; qui autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres caeli”.

25. igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel uxor sua

25. Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu Domini; concitavit enim eum Iezabel uxor sua,

26. et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola quæ fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël

26. et abominabilis effectus est, in tantum ut sequeretur idola secundum omnia, quae fecerant Amorraei, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel.

27. itaque cum audisset Ahab sermones istos scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam jejunavitque et dormivit in sacco et ambulabat dimisso capite

27. Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et ambulabat demisso capite.

28. factus est autem sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens

28. Factus est autem sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens:

29. nonne vidisti humiliatum Ahab coram me quia igitur humiliatus est mei causa non inducam malum in diebus ejus sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus

29. Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius”.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.