Mosaico decorativo

1. sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata ejus quæ ego præcipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quæ versantur in terra

1. Sin audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custo dias omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra,

2. venientque super te universæ benedictiones istæ et adprehendent te si tamen præcepta ejus audieris

2. venientque super te universae benedictiones istae et apprehendent te, si tamen vocem Domini Dei tui audieris.

3. benedictus tu in civitate et benedictus in agro

3. Benedictus tu in civitate et benedictus in agro.

4. benedictus fructus ventris tui et fructus terræ tuæ fructusque jumentorum tuorum greges armentorum et caulæ ovium tuarum

4. Benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum, partus armentorum tuorum et incrementum ovium tuarum.

5. benedicta horrea tua et benedictæ reliquiæ tuæ

5. Benedictum canistrum et pistrinum tuum.

6. benedictus eris et ingrediens et egrediens

6. Benedictus eris et ingrediens et egrediens.

7. dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua

7. Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo; per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua.

8. emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam acceperis

8. Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum; benedicetque tibi in terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

9. suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut juravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis ejus

9. Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut iuravit tibi, si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius.

10. videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te

10. Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te.

11. abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui et fructu jumentorum tuorum fructu terræ tuæ quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi

11. Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum, fructu terrae tuae, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut daret tibi.

12. aperiet Dominus thesaurum suum optimum cælum ut tribuat pluviam terræ tuæ in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies

12. Aperiet Dominus tibi thesaurum suum optimum, caelum, ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo; benedicatque cunctis operibus manuum tuarum; et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies.

13. constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quæ ego præcipio tibi hodie et custodieris et feceris

13. Constituet te Dominus in caput et non in caudam, et eris semper supra et non subter, si audieris mandata Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, et custodieris et feceris

14. ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos

14. ac non declinaveris a verbis, quae ego praecipio vobis hodie, nec ad dexteram nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos.

15. quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata ejus et cærimonias quas ego præcipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istæ et adprehendent te

15. Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias et facias omnia mandata eius et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae et apprehendent te:

16. maledictus eris in civitate maledictus in agro

16. Maledictus eris in civitate, maledictus in agro.

17. maledictum horreum tuum et maledictæ reliquiæ tuæ

17. Maledictum canistrum et pistrinum tuum.

18. maledictus fructus ventris tui et fructus terræ tuæ armenta boum tuorum et greges ovium tuarum

18. Maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae, partus armentorum tuorum et incrementum ovium tuarum.

19. maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens

19. Maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens.

20. mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quæ facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me

20. Mittet Dominus super te maledictionem et conturbationem et increpationem in omnia opera tua, quae facies, donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas, in quibus reliquisti me.

21. adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam

21. Adiunget Dominus tibi pestilentiam, donec consumat te de terra, ad quam ingredieris possidendam.

22. percutiat te Dominus egestate febri et frigore ardore et æstu et ære corrupto ac robigine et persequatur donec pereas

22. Percutiet te Dominus consumptione, febri et inflammatione, ardore et aestu, uredine ac aurugine, et persequentur te, donec pereas.

23. sit cælum quod supra te est æneum et terra quam calcas ferrea

23. Et erit caelum, quod est supra caput tuum, aeneum, et terra, quam calcas, ferrea.

24. det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem et de cælo descendat super te cinis donec conteraris

24. Convertet Dominus imbrem terrae tuae in pulverem, et de caelo descendet super te cinis, donec conteraris.

25. tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris per omnia regna terræ

25. Tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egredieris contra eos et per septem fugies et eris in terrorem omnibus regnis terrae.

26. sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus cæli et bestiis terræ et non sit qui abigat

26. Eritque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat.

27. percutiat te Dominus ulcere Ægypti et parte corporis per quam stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut curari nequeas

27. Percutiet te Dominus ulcere Aegypti et tumore, scabie quoque et prurigine, ita ut curari nequeas.

28. percutiat te Dominus amentia et cæcitate ac furore mentis

28. Percutiet te Dominus amentia et caecitate ac stupore mentis;

29. et palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te

29. et palpabis in meridie, sicut palpare solet caecus in tenebris, et non diriges vias tuas. Omnique tempore eris oppressus et exspoliatus nec habebis, qui liberet te.

30. uxorem accipias et alius dormiat cum ea domum ædifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam

30. Uxorem accipies, et alius dormiet cum ea. Domum aedificabis et non habitabis in ea. Plantabis vineam et non vindemiabis eam.

31. bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuæ dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet

31. Bos tuus mactabitur coram te, et non comedes ex eo. Asinus tuus rapietur in conspectu tuo et non reddetur tibi. Oves tuae dabuntur inimicis tuis, et non erit qui te adiuvet.

32. filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua

32. Filii tui et filiae tuae tradentur alteri populo, videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non erit fortitudo in manu tua.

33. fructus terræ tuæ et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus

33. Fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedet populus, quem ignoras, et eris semper oppressus et confractus cunctis diebus

34. et stupens ad terrorem eorum quæ videbunt oculi tui

34. et insanies in aspectu eorum, quae videbunt oculi tui.

35. percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum

35. Percutiet te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non poteris a planta pedis usque ad verticem tuum.

36. ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi

36. Ducet te Dominus et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignorasti tu et patres tui, et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi;

37. et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus

37. et eris in stuporem et in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.

38. sementem multam jacies in terram et modicum congregabis quia lucustæ omnia devorabunt

38. Sementem multam iacies in terram et modicum congregabis, quia locustae devorabunt omnia.

39. vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus

39. Vineas plantabis et coles et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam, quoniam vastabitur vermibus.

40. olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et peribunt

40. Olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungeris oleo, quia defluent et peribunt.

41. filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem

41. Filios generabis et filias et non frueris eis, quoniam ducentur in captivitatem.

42. omnes arbores tuas et fruges terræ tuæ robigo consumet

42. Omnes arbores tuas et fruges terrae tuae locusta consumet.

43. advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior

43. Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te eritque sublimior; tu autem descendes et eris inferior.

44. ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam

44. Ipse fenerabit tibi, et tu non fenerabis ei; ipse erit in caput, et tu eris in caudam.

45. et venient super te omnes maledictiones istæ et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata ejus et cærimonias quas præcepit tibi

45. Et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes apprehendent te, donec intereas, quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et praecepta, quae praecepit tibi.

46. et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum

46. Et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum.

47. eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque lætitia propter rerum omnium abundantiam

47. Eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam,

48. servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet jugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat

48. servies inimico tuo, quem immittet Dominus tibi, in fame et siti et nuditate et omnium penuria, et ponet iugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.

49. adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terræ in similitudinem aquilæ volantis cum impetu cujus linguam intellegere non possis

49. Adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu, cuius linguam intellegere non possis:

50. gentem procacissimam quæ non deferat seni nec misereatur parvulo

50. gentem procacissimam, quae non deferat seni nec misereatur parvulo;

51. et devoret fructum jumentorum tuorum ac fruges terræ tuæ donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat

51. et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae, donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum et oleum, partum armentorum et incrementum ovium, donec te disperdat

52. et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus

52. et obsideat te in cunctis urbibus tuis, donec destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus,

53. et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus

53. et comedes fructum uteri tui, carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in obsidione et angustia, qua opprimet te hostis tuus.

54. homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quæ cubat in sinu suo

54. Homo tener in te et delicatus valde invidebit fratri suo et uxori, quae cubat in sinu suo, et residuis filiis suis, quos reservaverit,

55. ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas

55. ne det uni ex eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet, eo quod nihil aliud habeat in obsidione et angustia, qua oppresserit te inimicus tuus intra omnes portas tuas.

56. tenera mulier et delicata quæ super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu ejus super filii et filiæ carnibus

56. Tenera mulier in te et delicata, quae non tentabat pedis vestigium figere in terram propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu eius, filio et filiae

57. et inluvie secundarum quæ egrediuntur de medio feminum ejus et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas

57. et illuviei secundarum, quae egrediuntur de medio feminum eius, et liberis, qui eadem hora nati sunt; comedet enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et angustia, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.

58. nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus quæ scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen ejus gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum

58. Nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius, quae scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen gloriosum et terribile hoc, Dominum Deum tuum,

59. augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas

59. augebit ultra modum Dominus plagas tuas et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas,

60. et convertet in te omnes adflictiones Ægypti quas timuisti et adherebunt tibi

60. et convertet in te omnes afflictiones Aegypti, quas timuisti, et adhaerebunt tibi.

61. insuper et universos languores et plagas quæ non sunt scriptæ in volumine legis hujus inducet Dominus super te donec te conterat

61. Insuper universos languores et plagas, quae non sunt scriptae in volumine legis huius, inducet Dominus super te, donec te conterat;

62. et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra cæli præ multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui

62. et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui.

63. et sicut ante lætatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic lætabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam

63. Et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans, sic laetabitur super vos disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.

64. disperget te Dominus in omnes populos a summitate terræ usque ad terminos ejus et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus

64. Disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius, et servies ibi diis alienis, quos et tu ignorasti et patres tui, lignis et lapidibus.

65. in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam mærore consumptam

65. In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui; dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam consumptam maerore.

66. et erit vita tua quasi pendens ante te timebis nocte et die et non credes vitæ tuæ

66. Et erit vita tua quasi pendens ante te; timebis nocte et die et non credes vitae tuae.

67. mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea quæ tuis videbis oculis

67. Mane dices: “Quis mihi det vesperum?”; et vespere: “Quis mihi det mane?”, propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quae tuis videbis oculis.

68. reducet te Dominus classibus in Ægyptum per viam de qua dixi tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat

68. Reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam, de qua dixi tibi, ut eam amplius non videres; ibi vendetis vos inimicis vestris in servos et ancillas, et non erit qui emat”.

69.

69. Haec sunt verba foederis, quod praecepit Dominus Moysi, ut feriret cum filiis Israel in terra Moab, praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.