Mosaico decorativo

1. Simon Petrus servus et apostolus Jesu Christi his qui coæqualem nobis sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri et salvatoris Jesu Christi

1. Simon Petrus servus et apo stolus Iesu Christi his, qui coae qualem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi:

2. gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri

2. gratia vobis et pax multiplicetur in cognitione Dei et Iesu Domini nostri.

3. quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ quæ ad vitam et pietatem donata est per cognitionem ejus qui vocavit nos propria gloria et virtute

3. Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae ad vitam et pietatem donatae per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et virtute,

4. per quæ maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ fugientes ejus quæ in mundo est concupiscentiæ corruptionem

4. per quae pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo est in concupiscentia, corruptionem;

5. vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam

5. et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,

6. in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem

6. in scientia autem continentiam, in continentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,

7. in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem

7. in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.

8. hæc enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione

8. Haec enim vobis, cum adsint et abundent, non vacuos nec sine fructu vos constituunt in Domini nostri Iesu Christi cognitionem;

9. cui enim non præsto sunt hæc cæcus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum

9. cui enim non praesto sunt haec, caecus est et nihil procul cernens, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.

10. quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis hæc enim facientes non peccabitis aliquando

10. Quapropter, fratres, magis satagite, ut firmam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non offendetis aliquando;

11. sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et salvatoris Jesu Christi

11. sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi.

12. propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in præsenti veritate

12. Propter quod incipiam vos semper commonere de his, et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate.

13. justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione

13. Iustum autem arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione,

14. certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi

14. certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi;

15. dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis

15. dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.

16. non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam sed speculatores facti illius magnitudinis

16. Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis.

17. accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui

17. Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui”;

18. et hanc vocem nos audivimus de cælo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto

18. et hanc vocem nos audivimus de caelo prolatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.

19. et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris

19. Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris,

20. hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturæ propria interpretatione non fit

20. hoc primum intellegentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit;

21. non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines

21. non enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando, sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a Deo homines.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.