Talált 49 Eredmények: valle

  • de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus ejus in mare Salsissimum hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas (Liber Iosue 16, 8)

  • igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Jordanem castrametati sunt in valle Jezraël (Liber Iudicum 6, 33)

  • igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi (Liber Iudicum 7, 1)

  • sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam multitudinem abire præcepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis viris se certamini dedit castra autem Madian erant subter in valle (Liber Iudicum 7, 8)

  • Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi jacebant in valle ut lucustarum multitudo cameli quoque innumerabiles erant sicut harena quæ jacet in litoribus maris (Liber Iudicum 7, 12)

  • post hæc amavit mulierem quæ habitabat in valle Sorech et vocabatur Dalila (Liber Iudicum 16, 4)

  • porro Bethsamitæ metebant triticum in valle et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent (Liber I Samuelis 6, 13)

  • porro Saul et viri Israël congregati venerunt in valle Terebinthi et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim (Liber I Samuelis 17, 2)

  • Saul autem et illi et omnes filii Israël in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim (Liber I Samuelis 17, 19)

  • et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi eum (Liber I Samuelis 21, 9)

  • Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim (Liber II Samuelis 5, 18)

  • et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim (Liber II Samuelis 5, 22)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina