Talált 34 Eredmények: utique

  • numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei (Liber Iob 39, 32)

  • quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis (Liber Psalmorum 50, 18)

  • quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo (Liber Psalmorum 54, 13)

  • si vere utique justitiam loquimini recta judicate filii hominum (Liber Psalmorum 57, 2)

  • et dicet homo si utique est fructus justo utique est Deus judicans eos in terra (Liber Psalmorum 57, 12)

  • alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum ærarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia (Liber II Maccabaeorum 5, 18)

  • numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est (Liber Isaiae 10, 15)

  • ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina (Liber Isaiae 43, 19)

  • si stetissent in consilio meo et nota fecissent verba mea populo meo avertissem utique eos a via sua mala et a pessimis cogitationibus suis (Liber Ieremiae 23, 22)

  • indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quærat a te utique facere judicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo (Prophetia Michaeae 6, 8)

  • cum autem venisset domum accesserunt ad eum cæci et dicit eis Jesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine (Evangelium secundum Matthaeum 9, 28)

  • et dixerunt ei audis quid isti dicant Jesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem (Evangelium secundum Matthaeum 21, 16)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina