Talált 245 Eredmények: solium ignem mari vitrum iustitiae

  • et post commotionem ignis non in igne Dominus et post ignem sibilus auræ tenuis (Liber I Regum 19, 12)

  • ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et a sinistris (Liber I Regum 22, 19)

  • rex vero Josaphat fecerat classes in mari quæ navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt quia confractæ sunt in Asiongaber (Liber I Regum 22, 49)

  • eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri (Liber II Regum 10, 3)

  • et dormivit Joas cum patribus suis Hieroboam autem sedit super solium ejus porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israël (Liber II Regum 13, 13)

  • sed ambulavit in via regum Israël insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quæ dissipavit Dominus coram filiis Israël (Liber II Regum 16, 3)

  • et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et inritarent eum (Liber II Regum 17, 17)

  • et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos (Liber II Regum 19, 18)

  • et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et observavit auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum coram Domino et inritaret eum (Liber II Regum 21, 6)

  • contaminavit quoque Thafeth quod est in convalle filii Ennom ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch (Liber II Regum 23, 10)

  • ipse ædificabit mihi domum et firmabo solium ejus usque in æternum (Liber I Paralipomenon 17, 12)

  • ipse ædificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni ejus super Israël in æternum (Liber I Paralipomenon 22, 10)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina