Talált 167 Eredmények: propositionis panem

  • et invenerunt virum ægyptium in agro et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam (Liber I Samuelis 30, 11)

  • sed et fragmen massæ caricarum et duas ligaturas uvæ passæ quæ cum comedisset reversus est spiritus ejus et refocilatus est non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus (Liber I Samuelis 30, 12)

  • cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die juravit David dicens hæc faciat mihi Deus et hæc addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam (Liber II Samuelis 3, 35)

  • et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper (Liber II Samuelis 9, 7)

  • operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui et inferes filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam erant autem Sibæ quindecim filii et viginti servi (Liber II Samuelis 9, 10)

  • surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est cumque mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque ut ponerent ei panem et comedit (Liber II Samuelis 12, 20)

  • dixerunt autem ei servi sui quis est sermo quem fecisti propter infantem cum adhuc viveret jejunasti et flebas mortuo autem puero surrexisti et comedisti panem (Liber II Samuelis 12, 21)

  • fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream (Liber I Regum 7, 48)

  • responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem domus tuæ non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto (Liber I Regum 13, 8)

  • sic enim mandatum est mihi in sermone Domini præcipientis non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua venisti (Liber I Regum 13, 9)

  • dixit ad eum veni mecum domum ut comedas panem (Liber I Regum 13, 15)

  • qui ait non possum reverti neque venire tecum nec comedam panem nec bibam aquam in loco isto (Liber I Regum 13, 16)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina