Talált 167 Eredmények: propositionis panem

  • et mutavit vestes ejus quas habuerat in carcere et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitæ suæ (Liber II Regum 25, 29)

  • porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata præpararent (Liber I Paralipomenon 9, 32)

  • sacerdotes autem super panes propositionis et ad similæ sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram (Liber I Paralipomenon 23, 29)

  • aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas (Liber I Paralipomenon 28, 16)

  • fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis (Liber II Paralipomenon 4, 19)

  • ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos vasaque ejus necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis (Liber II Paralipomenon 29, 18)

  • et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant (Liber Esdrae 10, 6)

  • panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis (Liber Nehemiae 9, 15)

  • ecce nos ipsi hodie servi sumus et terram quam dedisti patribus nostris ut comederent panem ejus et quæ bona sunt ejus et nos ipsi servi sumus in ea (Liber Nehemiae 9, 36)

  • ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israël et in omnem usum domus Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 33)

  • cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore (Liber Thobis 2, 5)

  • panem tuum cum esurientibus et egenis comede et de vestimentis tuis nudos tege (Liber Thobis 4, 17)


“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina