Talált 242 Eredmények: facie
sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate (Liber Isaiae 17, 13)
onus Ægypti ecce Dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Ægyptum et movebuntur simulacra Ægypti a facie ejus et cor Ægypti tabescet in medio ejus (Liber Isaiae 19, 1)
in die illa erit Ægyptus quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum quam ipse movebit super eam (Liber Isaiae 19, 16)
et erit terra Juda Ægypto in festivitatem omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum quod ipse cogitavit super eam (Liber Isaiae 19, 17)
et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos (Liber Isaiae 19, 20)
et dicet habitator insulæ hujus in die illa ecce hæc erat spes nostra ad quos confugimus in auxilium ut liberaret nos a facie regis Assyriorum et quomodo effugere poterimus nos (Liber Isaiae 20, 6)
a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis prœlii (Liber Isaiae 21, 15)
præcipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus est (Liber Isaiae 25, 8)
sicut quæ concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine (Liber Isaiae 26, 17)
auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie nostra Sanctus Israël (Liber Isaiae 30, 11)
mille homines a facie terroris unius et a facie terroris quinque fugietis donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis et quasi signum super collem (Liber Isaiae 30, 17)
et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et juvenes ejus vectigales erunt (Liber Isaiae 31, 8)